ADADUS

ADADUS
I.
ADADUS
Damasci Rex, a Davide cum viginti duobus Syrorum milibus occisus. 2 Sam. c. 8. v. 3. 4. 5. Vide Ioseph. Iud. Antiq. l. 7. c. 5. qui ab eo Adrazarum, Arai filium, Syriae Sophenae Regem, diversum facit, huicque illum in auxilium properantem, adducit, Ibid. et c. 6. Sed hic Damasci, et reliqwae Syriae Rex a Davide ad Euphratem victus; idem est cum Adadezere fil. Rehobi, cuius in Sacris mentio, seu Adrazaro Iosephi, qui ante pugnam tam Sophenae, quam Damasci Rex unus erat, cuiusque copiae a Davide fusae sunt, tam quevae ad Euphratem, 2 Sam. c. 8. v. 3, 5. quam quae ex provinc. Damascena auxilio tarde venerunt, 1 Chron. c. 18. v. 3, 5. post cladem demum, Regni Damasceni peculiaris et Syriaco contradistincti, initium contigit, auctore Rezone, qui, profligatô domini fui Adadezeris exercitu, Damascnm fugerat, vide infra Rezon. De eo sic Fragm. Nic. Damasceni Historiar. l. 4. apud Ioseph. Antiqq. loc. cit. Longô post tempore, indigenarum quidam nomine Adades, ceteris pctentior, Damascr et reliquaeSyriae, praeter Phoenicem, regnum obtinuit. Hic --- apud Euphratem victus, se Regem ἄριςον ῤώμῃ καὶ ἀνδρεία declaravit. Illo defunctô, posteri eius ad decimam usque generationem regnârunt, Adadi omnes dicti. Es bis potentissimus, ordine tertius, abolere volens ignominiam avi Samariam vastavit. De nominis origine supra. Vide quoque aliquid voce Tol.
II.
ADADUS
puer Idumaeus e regio sanguine Edom, qui cum Ioabus, Davidis regis Polemarchus, omnes Idumaeae mares sex menses natos interfecisset, solus cum quibusdam servis patris sui in Aegptum fugit, ad Pharaonem, cui Pharao Raphim uxoris suae sororem in matrimonium dedit. Is morte Davidis auditâ, patrium regnum recipere conatus, sed frustra, Rezoni Eliodae filio latronum duci, qui Damascum occupaverat, se coniunxit et Syriae regnum occupavit: et Salomoni Regi Deô ei propter idololatriam infensô, adversarius exstitit. 1. Reg. c. 11. v. 14. 15. 16. Alius ab Achabo, Israelis Rege bis praeliô captus, atque amice habitus ac liberatus, post initam pacem, cum iniuriarum loco beneficia accepisser, iterum Iudaeis bellum intulit: atque ut ostenderer quam ingrate Achabi regis meritorum memoriam servaret, milites suos iussirt aliis in praelio, quantum possent, parcere, vimque in unum Achabum ad eum perdendum vertere. Fulgosus l. 5. c. 3. Torniel. A. M. 3058. Vide hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ADAD — I. ADAD Rex Edom quartus, Gen. c. 36 v. 36. Adad etiam Assyriorum summus habebatur Deus, cui etiam Deam Atergatim uxorem assignabant, per Adad , solem per Atetgatim, terram significantes, quod ex his duobus cuncta crederent procreari. Macrob l. 1 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BENADADI. seu BEN-ADAD — Rex Syriae Damascenae III. filius Tabremo, Asam Iudae Regem contra Baesam, Regem Israelis iuvit, cum 32. Regulis vicims obsedit Samariam, unde, postquam duras nimis conditiones Achabo proposuisset, ab hoc depulsus; annô post iterum caesus 100000 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HADADUS — I. HADADUS Princeps Idumaeus, regiae stirpis, a Deo contra Salomonem in poenam excitatus. 1. Reg. c. 11. v. 14, 17, 19. 21, et 25. Torniel. A. M. 3058. II. HADADUS Rex Syriae, Samariam obsedit, cum 32. Regibus soeiis, sed obsidionem solvere… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OMERITAE — populi, cum quorum Rege praeliô ancipiti decertaturus Adadus, Aethiopum rex, circa A. C. 541. votum fecit, se Christianam fidem Baptismumque amplexurum, quod victor rite exsolvit, Laetus in Compend. Hist. Univ …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”